1 Corinthians 11

1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus. 4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur. 6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino. 12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo. 13Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ? 14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi : 15mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.\ 17Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo. 23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem. 25Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
Copyright information for VulgCT