1 Corinthians 4

1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. 3Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico. 4Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est. 5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. 6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. 7Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?\ 8Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. 9Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. 10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles. 11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, 12et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus : 13blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.\ 14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. 15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. 16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. 18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. 20Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. 21Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
Copyright information for VulgCT