1 Peter 3

1Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant : 2considerantes in timore castam conversationem vestram. 3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : 4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. 6Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. 7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.\ 8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles : 9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. 10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. 11Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam : 12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala. 13Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ? 14Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. 15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. 16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.\ 18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit : 20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. 21Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. 22Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Copyright information for VulgCT