1 Samuel 27

Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus. Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum. Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ? Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc. Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.\ Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. 10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.
Copyright information for VulgCT