1 Timothy 4

1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : 5sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.\ 6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem. 8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11Præcipe hæc, et doce. 12Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Copyright information for VulgCT