2 Corinthians 2

1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ? 3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.\ 5Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos. 6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus : 7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. 10Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.\ 12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. 14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco : 15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : 16aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ? 17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
Copyright information for VulgCT