2 Samuel 22

1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. 2Et ait : [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus./ 3Deus fortis meus : sperabo in eum ;/ scutum meum, et cornu salutis meæ :/ elevator meus, et refugium meum ;/ salvator meus : de iniquitate liberabis me./ 4Laudabilem invocabo Dominum,/ et ab inimicis meis salvus ero./ 5Quia circumdederunt me contritiones mortis :/ torrentes Belial terruerunt me./ 6Funes inferni circumdederunt me :/ prævenerunt me laquei mortis./ 7In tribulatione mea invocabo Dominum,/ et ad Deum meum clamabo :/ et exaudiet de templo suo vocem meam,/ et clamor meus veniet ad aures ejus./ 8Commota est et contremuit terra ;/ fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :/ quoniam iratus est eis./ 9Ascendit fumus de naribus ejus,/ et ignis de ore ejus vorabit :/ carbones succensi sunt ab eo./ 10Inclinavit cælos, et descendit :/ et caligo sub pedibus ejus./ 11Et ascendit super cherubim, et volavit :/ et lapsus est super pennas venti./ 12Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,/ cribrans aquas de nubibus cælorum./ 13Præ fulgore in conspectu ejus,/ succensi sunt carbones ignis./ 14Tonabit de cælo Dominus,/ et excelsus dabit vocem suam./ 15Misit sagittas et dissipavit eos ;/ fulgur, et consumpsit eos./ 16Et apparuerunt effusiones maris,/ et revelata sunt fundamenta orbis/ ab increpatione Domini,/ ab inspiratione spiritus furoris ejus./ 17Misit de excelso, et assumpsit me,/ et extraxit me de aquis multis./ 18Liberavit me ab inimico meo potentissimo,/ et ab his qui oderant me :/ quoniam robustiores me erant./ 19Prævenit me in die afflictionis meæ,/ et factus est Dominus firmamentum meum./ 20Et eduxit me in latitudinem :/ liberavit me, quia complacui ei./ 21Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :/ et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi./ 22Quia custodivi vias Domini,/ et non egi impie a Deo meo./ 23Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,/ et præcepta ejus non amovi a me./ 24Et ero perfectus cum eo,/ et custodiam me ab iniquitate mea./ 25Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,/ et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum./ 26Cum sancto sanctus eris,/ et cum robusto perfectus./ 27Cum electo electus eris,/ et cum perverso perverteris./ 28Et populum pauperem salvum facies :/ oculisque tuis excelsos humiliabis./ 29Quia tu lucerna mea, Domine,/ et tu, Domine, illuminabis tenebras meas./ 30In te enim curram accinctus :/ in Deo meo transiliam murum./ 31Deus, immaculata via ejus ;/ eloquium Domini igne examinatum :/ scutum est omnium sperantium in se./ 32Quis est Deus præter Dominum,/ et quis fortis præter Deum nostrum ?/ 33Deus qui accinxit me fortitudine,/ et complanavit perfectam viam meam./ 34Coæquans pedes meos cervis,/ et super excelsa mea statuens me ;/ 35docens manus meas ad prælium,/ et componens quasi arcum æreum brachia mea./ 36Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,/ et mansuetudo tua multiplicavit me./ 37Dilatabis gressus meos subtus me,/ et non deficient tali mei./ 38Persequar inimicos meos, et conteram,/ et non convertar donec consumam eos./ 39Consumam eos et confringam, ut non consurgant :/ cadent sub pedibus meis./ 40Accinxisti me fortitudine ad prælium :/ incurvasti resistentes mihi subtus me./ 41Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;/ odientes me, et disperdam eos./ 42Clamabunt, et non erit qui salvet ;/ ad Dominum, et non exaudiet eos./ 43Delebo eos ut pulverem terræ ;/ quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam./ 44Salvabis me a contradictionibus populi mei ;/ custodies me in caput gentium :/ populus quem ignoro serviet mihi./ 45Filii alieni resistent mihi ;/ auditu auris obedient mihi./ 46Filii alieni defluxerunt,/ et contrahentur in angustiis suis./ 47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,/ et exaltabitur Deus fortis salutis meæ./ 48Deus qui das vindictas mihi,/ et dejicis populos sub me./ 49Qui educis me ab inimicis meis,/ et a resistentibus mihi elevas me :/ a viro iniquo liberabis me./ 50Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,/ et nomini tuo cantabo :/ 51magnificans salutes regis sui,/ et faciens misericordiam christo suo David,/ et semini ejus in sempiternum.]
Copyright information for VulgCT