2 Timothy 2

1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu : 2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. 3Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit. 5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum. 10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 11Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus : 12si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos : 13si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.\ 14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 16Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem : 17et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus, 18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. 19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 21Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 22Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. 23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites. 24Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, 26et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Copyright information for VulgCT