Amos 2

[Hæc dicit Dominus :/ Super tribus sceleribus Moab,/ et super quatuor non convertam eum,/ eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem./ Et mittam ignem in Moab,/ et devorabit ædes Carioth :/ et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ./ Et disperdam judicem de medio ejus,/ et omnes principes ejus interficiam cum eo,/ dicit Dominus.]\ [Hæc dicit Dominus :/ Super tribus sceleribus Juda,/ et super quatuor non convertam eum,/ eo quod abjecerit legem Domini/ et mandata ejus non custodierit :/ deceperant enim eos idola sua,/ post quæ abierant patres eorum./ Et mittam ignem in Juda,/ et devorabit ædes Jerusalem./ Hæc dicit Dominus :/ Super tribus sceleribus Israël,/ et super quatuor non convertam eum,/ pro eo quod vendiderit pro argento justum,/ et pauperem pro calceamentis./ Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum,/ et viam humilium declinant :/ et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,/ ut violarent nomen sanctum meum./ Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,/ et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui./ Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum,/ cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,/ et fortis ipse quasi quercus ;/ et contrivi fructum ejus desuper,/ et radices ejus subter./ 10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti,/ et duxi vos in deserto quadraginta annis,/ ut possideretis terram Amorrhæi./ 11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,/ et de juvenibus vestris nazaræos./ Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus./ 12 Et propinabitis nazaræis vinum,/ et prophetis mandabitis, dicentes :/ Ne prophetetis./ 13 Ecce ego stridebo subter vos,/ sicut stridet plaustrum onustum fœno./ 14 Et peribit fuga a veloce,/ et fortis non obtinebit virtutem suam,/ et robustus non salvabit animam suam :/ 15 et tenens arcum non stabit,/ et velox pedibus suis non salvabitur,/ et ascensor equi non salvabit animam suam :/ 16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,/ dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT