Amos 3

1[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël,/ super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens :/ 2Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ ;/ idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras./ 3Numquid ambulabunt duo pariter,/ nisi convenerit eis ?/ 4numquid rugiet leo in saltu,/ nisi habuerit prædam ?/ numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo,/ nisi aliquid apprehenderit ?/ 5numquid cadet avis in laqueum terræ/ absque aucupe ?/ numquid auferetur laqueus de terra/ antequam quid ceperit ?/ 6si clanget tuba in civitate,/ et populus non expavescet ?/ si erit malum in civitate,/ quod Dominus non fecerit ?/ 7Quia non facit Dominus Deus verbum,/ nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas./ 8Leo rugiet, quis non timebit ?/ Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ?/ 9Auditum facite in ædibus Azoti,/ et in ædibus terræ Ægypti,/ et dicite : Congregamini super montes Samariæ,/ et videte insanias multas in medio ejus,/ et calumniam patientes in penetralibus ejus./ 10Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus,/ thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis./ 11Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Tribulabitur et circuietur terra :/ et detrahetur ex te fortitudo tua,/ et diripientur ædes tuæ./ 12Hæc dicit Dominus :/ Quomodo si eruat pastor de ore leonis/ duo crura, aut extremum auriculæ,/ sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria/ in plaga lectuli, et in Damasci grabato./ 13Audite, et contestamini in domo Jacob,/ dicit Dominus Deus exercituum ;/ 14quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël,/ super eum visitabo, et super altaria Bethel ;/ et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram./ 15Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva,/ et peribunt domus eburneæ,/ et dissipabuntur ædes multæ,/ dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT