Amos 4

[Audite verbum hoc, vaccæ pingues,/ quæ estis in monte Samariæ,/ quæ calumniam facitis egenis/ et confringitis pauperes ;/ quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus./ Juravit Dominus Deus in sancto suo,/ quia ecce dies venient super vos,/ et levabunt vos in contis,/ et reliquias vestras in ollis ferventibus./ Et per aperturas exibitis altera contra alteram,/ et projiciemini in Armon,/ dicit Dominus.]\ [Venite ad Bethel, et impie agite ;/ ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem :/ et afferte mane victimas vestras,/ tribus diebus decimas vestras./ Et sacrificate de fermentato laudem,/ et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;/ sic enim voluistis, filii Israël,/ dicit Dominus Deus./ Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,/ et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;/ et non estis reversi ad me,/ dicit Dominus./ Ego quoque prohibui a vobis imbrem,/ cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :/ et plui super unam civitatem,/ et super alteram civitatem non plui ;/ pars una compluta est,/ et pars super quam non plui, aruit./ Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem/ ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ;/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ Percussi vos in vento urente, et in aurugine :/ multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,/ oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ 10 Misi in vos mortem in via Ægypti ;/ percussi in gladio juvenes vestros,/ usque ad captivitatem equorum vestrorum,/ et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ 11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,/ et facti estis quasi torris raptus ab incendio :/ et non redistis ad me,/ dicit Dominus./ 12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël :/ postquam autem hæc fecero tibi,/ præparare in occursum Dei tui, Israël./ 13 Quia ecce formans montes,/ et creans ventum,/ et annuntians homini eloquium suum,/ faciens matutinam nebulam,/ et gradiens super excelsa terræ :/ Dominus Deus exercituum nomen ejus.]
Copyright information for VulgCT