Amos 5

[Audite verbum istud,/ quod ego levo super vos planctum :/ domus Israël cecidit,/ et non adjiciet ut resurgat./ Virgo Israël projecta est in terram suam,/ non est qui suscitet eam./ Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Urbs de qua egrediebantur mille,/ relinquentur in ea centum ;/ et de qua egrediebantur centum,/ relinquentur in ea decem in domo Israël./ Quia hæc dicit Dominus domui Israël :/ Quærite me, et vivetis./ Et nolite quærere Bethel,/ et in Galgalam nolite intrare,/ et in Bersabee non transibitis,/ quia Galgala captiva ducetur,/ et Bethel erit inutilis./ Quærite Dominum, et vivite/ (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,/ et non erit qui extinguat Bethel :/ qui convertitis in absinthium judicium,/ et justitiam in terra relinquitis) :/ facientem Arcturum et Orionem,/ et convertentem in mane tenebras,/ et diem in noctem mutantem ;/ qui vocat aquas maris,/ et effundit eas super faciem terræ ;/ Dominus nomen est ejus :/ qui subridet vastitatem super robustum,/ et depopulationem super potentem affert./ 10 Odio habuerunt corripientem in porta,/ et loquentem perfecte abominati sunt./ 11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,/ et prædam electam tollebatis ab eo,/ domos quadro lapide ædificabitis,/ et non habitabitis in eis ;/ vineas plantabis amantissimas,/ et non bibetis vinum earum./ 12 Quia cognovi multa scelera vestra,/ et fortia peccata vestra :/ hostes justi, accipientes munus,/ et pauperes deprimentes in porta./ 13 Ideo prudens in tempore illo tacebit,/ quia tempus malum est./ 14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;/ et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis./ 15 Odite malum et diligite bonum,/ et constituite in porta judicium :/ si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph./ 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :/ In omnibus plateis planctus ;/ et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !/ et vocabunt agricolam ad luctum,/ et ad planctum eos qui sciunt plangere./ 17 Et in omnibus vineis erit planctus,/ quia pertransibo in medio tui,/ dicit Dominus.]\ 18 [Væ desiderantibus diem Domini !/ ad quid eam vobis ?/ Dies Domini ista, tenebræ, et non lux./ 19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis,/ et occurrat ei ursus ;/ et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,/ et mordeat eum coluber./ 20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ;/ et caligo, et non splendor in ea ?/ 21 Odi, et projeci festivitates vestras,/ et non capiam odorem cœtuum vestrorum./ 22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,/ non suscipiam ;/ et vota pinguium vestrorum non respiciam./ 23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ;/ et cantica lyræ tuæ non audiam./ 24 Et revelabitur quasi aqua judicium,/ et justitia quasi torrens fortis./ 25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi/ in deserto quadraginta annis, domus Israël ? 26 et portastis tabernaculum Moloch vestro,/ et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,/ quæ fecistis vobis./ 27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus :/ Deus exercituum nomen ejus.]
Copyright information for VulgCT