Amos 7

1Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. 2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ? 3Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus. 4Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. 5Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ? 6Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. 7Hæc ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii. 8Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus : [Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël ;/ non adjiciam ultra superinducere eum./ 9Et demolientur excelsa idoli,/ et sanctificationes Israël desolabuntur,/ et consurgam super domum Jeroboam in gladio.] 10Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus. 11Hæc enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua. 12Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere : fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi. 13Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. 14Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetæ : sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. 15Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade, propheta ad populum meum Israël. 16Et nunc audi verbum Domini : [Tu dicis : Non prophetabis super Israël,/ et non stillabis super domum idoli./ 17Propter hoc hæc dicit Dominus :/ Uxor tua in civitate fornicabitur,/ et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent,/ et humus tua funiculo metietur :/ et tu in terra polluta morieris,/ et Israël captivus migrabit de terra sua.]
Copyright information for VulgCT