Amos 8

Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum. Et dixit : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : [Venit finis super populum meum Israël ;/ non adjiciam ultra ut pertranseam eum./ Et stridebunt cardines templi in die illa,/ dicit Dominus Deus :/ multi morientur ;/ in omni loco projicietur silentium.]\ [Audite hoc, qui conteritis pauperem,/ et deficere facitis egenos terræ,/ dicentes : Quando transibit mensis,/ et venundabimus merces ?/ et sabbatum, et aperiemus frumentum,/ ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum,/ et supponamus stateras dolosas,/ ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis,/ et quisquilias frumenti vendamus ?/ Juravit Dominus in superbiam Jacob :/ Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum./ Numquid super isto non commovebitur terra,/ et lugebit omnis habitator ejus,/ et ascendet quasi fluvius universus,/ et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti ?/ Et erit in die illa, dicit Dominus Deus :/ occidet sol in meridie,/ et tenebrescere faciam terram in die luminis :/ 10 et convertam festivitates vestras in luctum,/ et omnia cantica vestra in planctum,/ et inducam super omne dorsum vestrum saccum,/ et super omne caput calvitium :/ et ponam eam quasi luctum unigeniti,/ et novissima ejus quasi diem amarum./ 11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus,/ et mittam famem in terram :/ non famem panis, neque sitim aquæ,/ sed audiendi verbum Domini./ 12 Et commovebuntur a mari usque ad mare,/ et ab aquilone usque ad orientem :/ circuibunt quærentes verbum Domini,/ et non invenient./ 13 In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,/ 14 qui jurant in delicto Samariæ,/ et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan,/ et vivit via Bersabee ;/ et cadent, et non resurgent ultra.]
Copyright information for VulgCT