Amos 9

Vidi Dominum stantem super altare, et dixit : [Percute cardinem,/ et commoveantur superliminaria :/ avaritia enim in capite omnium,/ et novissimum eorum in gladio interficiam ;/ non erit fuga eis./ Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit./ Si descenderint usque ad infernum,/ inde manus mea educet eos ;/ et si ascenderint usque in cælum,/ inde detraham eos./ Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli,/ inde scrutans auferam eos ;/ et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris,/ ibi mandabo serpenti, et mordebit eos./ Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis,/ ibi mandabo gladio, et occidet eos :/ et ponam oculos meos super eos in malum,/ et non in bonum./ Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet,/ et lugebunt omnes habitantes in ea :/ et ascendet sicut rivus omnis,/ et defluet sicut fluvius Ægypti./ Qui ædificat in cælo ascensionem suam,/ et fasciculum suum super terram fundavit ;/ qui vocat aquas maris,/ et effundit eas super faciem terræ :/ Dominus nomen ejus./ Numquid non ut filii Æthiopum/ vos estis mihi, filii Israël ? ait Dominus./ Numquid non Israël ascendere feci de terra Ægypti,/ et Palæstinos de Cappadocia,/ et Syros de Cyrene ?]\ [Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans :/ et conteram illud a facie terræ ;/ verumtamen conterens non conteram domum Jacob,/ dicit Dominus./ Ecce enim mandabo ego,/ et concutiam in omnibus gentibus domum Israël,/ sicut concutitur triticum in cribro,/ et non cadet lapillus super terram./ 10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei,/ qui dicunt : Non appropinquabit,/ et non veniet super nos malum./ 11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit :/ et reædificabo aperturas murorum ejus,/ et ea quæ corruerant instaurabo :/ et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,/ 12 ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes :/ eo quod invocatum sit nomen meum super eos,/ dicit Dominus faciens hæc./ 13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et comprehendet arator messorem,/ et calcator uvæ mittentem semen :/ et stillabunt montes dulcedinem,/ et omnes colli culti erunt./ 14 Et convertam captivitatem populi mei Israël ;/ et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ;/ et plantabunt vineas, et bibent vinum earum,/ et facient hortos, et comedent fructus eorum./ 15 Et plantabo eos super humum suam,/ et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis,/ dicit Dominus Deus tuus.]
Copyright information for VulgCT