Bar 3

[Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël,/ anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te./ Audi, Domine, et miserere,/ quia Deus es misericors :/ et miserere nostri, quia peccavimus ante te :/ quia tu sedes in sempiternum,/ et nos, peribimus in ævum ?/ Domine omnipotens, Deus Israël,/ audi nunc orationem mortuorum Israël,/ et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te,/ et non audierunt vocem Domini Dei sui,/ et agglutinata sunt nobis mala./ Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum,/ sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :/ quia tu es Dominus Deus noster,/ et laudabimus te, Domine :/ quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,/ et ut invocemus nomen tuum,/ et laudemus te in captivitate nostra,/ quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,/ qui peccaverunt ante te./ Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,/ qua nos dispersisti in improperium,/ et in maledictum, et in peccatum,/ secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,/ qui recesserunt a te, Domine Deus noster.]\ [Audi, Israël, mandata vitæ :/ auribus percipe, ut scias prudentiam./ 10 Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,/ 11 inveterasti in terra aliena,/ coinquinatus es cum mortuis,/ deputatus es cum descendentibus in infernum ?/ 12 Dereliquisti fontem sapientiæ :/ 13 nam si in via Dei ambulasses,/ habitasses utique in pace sempiterna./ 14 Disce ubi sit prudentia,/ ubi sit virtus, ubi sit intellectus,/ ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,/ ubi sit lumen oculorum, et pax./ 15 Quis invenit locum ejus ?/ et quis intravit in thesauros ejus ?/ 16 Ubi sunt principes gentium,/ et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?/ 17 qui in avibus cæli ludunt,/ 18 qui argentum thesaurizant, et aurum,/ in quo confidunt homines,/ et non est finis acquisitionis eorum ?/ qui argentum fabricant, et solliciti sunt,/ nec est inventio operum illorum ?/ 19 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,/ et alii loco eorum surrexerunt./ 20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,/ viam autem disciplinæ ignoraverunt,/ 21 neque intellexerunt semitas ejus,/ neque filii eorum susceperunt eam :/ a facie ipsorum longe facta est ;/ 22 non est audita in terra Chanaan,/ neque visa est in Theman./ 23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,/ negotiatores Merrhæ et Theman,/ et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :/ viam autem sapientiæ nescierunt,/ neque commemorati sunt semitas ejus./ 24 O Israël, quam magna est domus Dei,/ et ingens locus possessionis ejus !/ 25 magnus est, et non habet finem :/ excelsus, et immensus./ 26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,/ statura magna, scientes bellum./ 27 Non hos elegit Dominus,/ neque viam disciplinæ invenerunt :/ propterea perierunt,/ 28 et quoniam non habuerunt sapientiam,/ interierunt propter suam insipientiam./ 29 Quis ascendit in cælum, et accepit eam,/ et eduxit eam de nubibus ?/ 30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?/ 31 Non est qui possit scire vias ejus,/ neque qui exquirat semitas ejus :/ 32 sed qui scit universa novit eam,/ et adinvenit eam prudentia sua/ qui præparavit terram in æterno tempore :/ et replevit eam pecudibus et quadrupedibus/ 33 qui emittit lumen, et vadit,/ et vocavit illud, et obedit illi in tremore./ 34 Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis,/ et lætatæ sunt :/ 35 vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus,/ et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas./ 36 Hic est Deus noster,/ et non æstimabitur alius adversus eum./ 37 Hic adinvenit omnem viam disciplinæ,/ et tradidit illam Jacob puero suo,/ et Israël dilecto suo./ 38 Post hæc in terris visus est,/ et cum hominibus conversatus est.]
Copyright information for VulgCT