Deuteronomy 33

1Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. 2Et ait : [Dominus de Sinai venit,/ et de Seir ortus est nobis :/ apparuit de monte Pharan,/ et cum eo sanctorum millia./ In dextera ejus ignea lex./ 3Dilexit populos,/ omnes sancti in manu illius sunt :/ et qui appropinquant pedibus ejus,/ accipient de doctrina illius./ 4Legem præcepit nobis Moyses,/ hæreditatem multitudinis Jacob./ 5Erit apud rectissimum rex,/ congregatis principibus populi cum tribubus Israël./ 6Vivat Ruben, et non moriatur,/ et sit parvus in numero.] 7Hæc est Judæ benedictio : [Audi, Domine, vocem Judæ,/ et ad populum suum introduc eum :/ manus ejus pugnabunt pro eo,/ et adjutor illius contra adversarios ejus erit.] 8Levi quoque ait : [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,/ quem probasti in tentatione,/ et judicasti ad aquas contradictionis./ 9Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos :/ et fratribus suis : Ignoro vos :/ et nescierunt filios suos./ Hi custodierunt eloquium tuum,/ et pactum tuum servaverunt./ 10Judicia tua, o Jacob,/ et legem tuam, o Israël :/ ponent thymiama in furore tuo,/ et holocaustum super altare tuum./ 11Benedic, Domine, fortitudini ejus :/ et opera manuum illius suscipe./ Percute dorsa inimicorum ejus :/ et qui oderunt eum, non consurgant.] 12Et Benjamin ait : [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :/ quasi in thalamo tota die morabitur,/ et inter humeros illius requiescet.] 13Joseph quoque ait : [De benedictione Domini terra ejus,/ de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente./ 14De pomis fructuum solis ac lunæ,/ 15de vertice antiquorum montium,/ de pomis collium æternorum :/ 16et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus./ Benedictio illius qui apparuit in rubo,/ veniat super caput Joseph,/ et super verticem nazaræi inter fratres suos./ 17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,/ cornua rhinocerotis cornua illius :/ in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ./ Hæ sunt multitudines Ephraim :/ et hæc millia Manasse.] 18Et Zabulon ait : [Lætare, Zabulon, in exitu tuo,/ et Issachar in tabernaculis tuis./ 19Populos vocabunt ad montem :/ ibi immolabunt victimas justitiæ./ Qui inundationem maris quasi lac sugent,/ et thesauros absconditos arenarum.] 20Et Gad ait : [Benedictus in latitudine Gad :/ quasi leo requievit,/ cepitque brachium et verticem./ 21Et vidit principatum suum,/ quod in parte sua doctor esset repositus :/ qui fuit cum principibus populi,/ et fecit justitias Domini,/ et judicium suum cum Israël.] 22Dan quoque ait : [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] 23Et Nephthali dixit : [Nephthali abundantia perfruetur,/ et plenus erit benedictionibus Domini :/ mare et meridiem possidebit.] 24Aser quoque ait : [Benedictus in filiis Aser,/ sit placens fratribus suis,/ et tingat in oleo pedem suum :/ 25ferrum et æs calceamentum ejus./ Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua./ 26Non est deus alius ut Deus rectissimi,/ ascensor cæli, auxiliator tuus./ Magnificentia ejus discurrunt nubes,/ 27habitaculum ejus sursum,/ et subter brachia sempiterna/ ejiciet a facie tua inimicum,/ dicetque : Conterere./ 28Habitabit Israël confidenter, et solus./ Oculus Jacob in terra frumenti et vini,/ cælique caligabunt rore./ 29Beatus es tu, Israël :/ quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?/ Scutum auxilii tui,/ et gladius gloriæ tuæ :/ negabunt te inimici tui,/ et tu eorum colla calcabis.]
Copyright information for VulgCT