Ecclesiastes 1

Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;/ vanitas vanitatum, et omnia vanitas./ Quid habet amplius homo/ de universo labore suo quo laborat sub sole ?]\ [Generatio præterit, et generatio advenit ;/ terra autem in æternum stat./ Oritur sol et occidit,/ et ad locum suum revertitur ;/ ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem./ Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,/ et in circulos suos revertitur./ Omnia flumina intrant in mare,/ et mare non redundat ;/ ad locum unde exeunt flumina/ revertuntur ut iterum fluant./ Cunctæ res difficiles ;/ non potest eas homo explicare sermone./ Non saturatur oculus visu,/ nec auris auditu impletur./ Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est./ Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est./ 10 Nihil sub sole novum,/ nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :/ jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos./ 11 Non est priorum memoria ;/ sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt/ erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]\ 12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;/ 13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter/ de omnibus quæ fiunt sub sole./ Hanc occupationem pessimam/ dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea./ 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,/ et ecce universa vanitas et afflictio spiritus./ 15 Perversi difficile corriguntur,/ et stultorum infinitus est numerus./ 16 Locutus sum in corde meo, dicens :/ Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia/ qui fuerunt ante me in Jerusalem ;/ et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici./ 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,/ erroresque et stultitiam ;/ et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :/ 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;/ et qui addit scientiam, addit et laborem.]
Copyright information for VulgCT