Ecclesiastes 10

[Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti./ Pretiosior est sapientia et gloria,/ parva et ad tempus stultitia./ Cor sapientis in dextera ejus,/ et cor stulti in sinistra illius./ Sed et in via stultus ambulans,/ cum ipse insipiens sit,/ omnes stultos æstimat./ Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,/ locum tuum ne demiseris,/ quia curatio faciet cessare peccata maxima.]\ [Est malum quod vidi sub sole,/ quasi per errorem egrediens a facie principis :/ positum stultum in dignitate sublimi,/ et divites sedere deorsum./ Vidi servos in equis,/ et principes ambulantes super terram quasi servos./ Qui fodit foveam incidet in eam,/ et qui dissipat sepem mordebit eum coluber./ Qui transfert lapides affligetur in eis,/ et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis./ 10 Si retusum fuerit ferrum,/ et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit,/ multo labore exacuetur,/ et post industriam sequetur sapientia./ 11 Si mordeat serpens in silentio,/ nihil eo minus habet qui occulte detrahit./ 12 Verba oris sapientis gratia,/ et labia insipientis præcipitabunt eum ;/ 13 initium verborum ejus stultitia,/ et novissimum oris illius error pessimus./ 14 Stultus verba multiplicat./ Ignorat homo quid ante se fuerit ;/ et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?/ 15 Labor stultorum affliget eos,/ qui nesciunt in urbem pergere.]\ 16 [Væ tibi, terra, cujus rex puer est,/ et cujus principes mane comedunt./ 17 Beata terra cujus rex nobilis est,/ et cujus principes vescuntur in tempore suo,/ ad reficiendum, et non ad luxuriam./ 18 In pigritiis humiliabitur contignatio,/ et in infirmitate manuum perstillabit domus./ 19 In risum faciunt panem et vinum/ ut epulentur viventes ;/ et pecuniæ obediunt omnia./ 20 In cogitatione tua regi ne detrahas,/ et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti :/ quia et aves cæli portabunt vocem tuam,/ et qui habet pennas annuntiabit sententiam.]
Copyright information for VulgCT