Ecclesiastes 11

1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas,/ quia post tempora multa invenies illum./ 2Da partem septem necnon et octo,/ quia ignoras quid futurum sit mali super terram./ 3Si repletæ fuerint nubes,/ imbrem super terram effundent./ Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,/ in quocumque loco ceciderit, ibi erit./ 4Qui observat ventum non seminat ;/ et qui considerat nubes numquam metet./ 5Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,/ et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,/ sic nescis opera Dei,/ qui fabricator est omnium./ 6Mane semina semen tuum,/ et vespere ne cesset manus tua :/ quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;/ et si utrumque simul, melius erit.]\ 7[Dulce lumen,/ et delectabile est oculis videre solem./ 8Si annis multis vixerit homo,/ et in his omnibus lætatus fuerit,/ meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,/ qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita./ 9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,/ et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :/ et ambula in viis cordis tui,/ et in intuitu oculorum tuorum,/ et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium./ 10Aufer iram a corde tuo,/ et amove malitiam a carne tua :/ adolescentia enim et voluptas vana sunt.]
Copyright information for VulgCT