Ecclesiastes 12

[Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,/ antequam veniat tempus afflictionis,/ et appropinquent anni de quibus dicas :/ Non mihi placent ;/ antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,/ et revertantur nubes post pluviam ;/ quando commovebuntur custodes domus,/ et nutabunt viri fortissimi,/ et otiosæ erunt molentes in minuto numero,/ et tenebrescent videntes per foramina ;/ et claudent ostia in platea,/ in humilitate vocis molentis,/ et consurgent ad vocem volucris,/ et obsurdescent omnes filiæ carminis :/ excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via./ Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,/ et dissipabitur capparis,/ quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,/ et circuibunt in platea plangentes./ Antequam rumpatur funiculus argenteus,/ et recurrat vitta aurea,/ et conteratur hydria super fontem,/ et confringatur rota super cisternam,/ et revertatur pulvis in terram suam unde erat,/ et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum./ Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,/ et omnia vanitas.]\ [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,/ docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;/ et investigans composuit parabolas multas./ 10 Quæsivit verba utilia,/ et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos./ 11 Verba sapientium sicut stimuli,/ et quasi clavi in altum defixi,/ quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno./ 12 His amplius, fili mi, ne requiras./ Faciendi plures libros nullus est finis ;/ frequensque meditatio, carnis afflictio est./ 13 Finem loquendi pariter omnes audiamus./ Deum time, et mandata ejus observa :/ hoc est enim omnis homo,/ 14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium/ pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]
Copyright information for VulgCT