Ecclesiastes 2

[Dixi ego in corde meo : Vadam,/ et affluam deliciis, et fruar bonis ;/ et vidi quod hoc quoque esset vanitas./ Risum reputavi errorem,/ et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?/ Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam,/ ut animam meam transferrem ad sapientiam,/ devitaremque stultitiam,/ donec viderem quid esset utile filiis hominum,/ quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ./ Magnificavi opera mea,/ ædificavi mihi domos,/ et plantavi vineas ;/ feci hortos et pomaria,/ et consevi ea cuncti generis arboribus ;/ et exstruxi mihi piscinas aquarum,/ ut irrigarem silvam lignorum germinantium./ Possedi servos et ancillas,/ multamque familiam habui :/ armenta quoque, et magnos ovium greges,/ ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;/ coacervavi mihi argentum et aurum,/ et substantias regum ac provinciarum ;/ feci mihi cantores et cantatrices,/ et delicias filiorum hominum,/ scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;/ et supergressus sum opibus/ omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem :/ sapientia quoque perseveravit mecum./ 10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei/ non negavi eis,/ nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,/ et oblectaret se in his quæ præparaveram ;/ et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo./ 11 Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,/ et ad labores in quibus frustra sudaveram,/ vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,/ et nihil permanere sub sole.]\ 12 [Transivi ad contemplandam sapientiam,/ erroresque, et stultitiam./ (Quid est, inquam, homo,/ ut sequi possit regem, factorem suum ?)/ 13 Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam,/ quantum differt lux a tenebris./ 14 Sapientis oculi in capite ejus ;/ stultus in tenebris ambulat :/ et didici quod unus utriusque esset interitus./ 15 Et dixi in corde meo :/ Si unus et stulti et meus occasus erit,/ quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ?/ Locutusque cum mente mea,/ animadverti quod hoc quoque esset vanitas./ 16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum,/ et futura tempora oblivione cuncta pariter operient :/ moritur doctus similiter ut indoctus./ 17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ,/ videntem mala universa esse sub sole,/ et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]\ 18 [Rursus detestatus sum omnem industriam meam,/ qua sub sole studiosissime laboravi,/ habiturus hæredem post me,/ 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit,/ et dominabitur in laboribus meis,/ quibus desudavi et sollicitus fui :/ et est quidquam tam vanum ?/ 20 Unde cessavi,/ renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole./ 21 Nam cum alius laboret in sapientia,/ et doctrina, et sollicitudine,/ homini otioso quæsita dimittit ;/ et hoc ergo vanitas et magnum malum./ 22 Quid enim proderit homini de universo labore suo,/ et afflictione spiritus,/ qua sub sole cruciatus est ?/ 23 Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,/ nec per noctem mente requiescit./ Et hoc nonne vanitas est ?/ 24 Nonne melius est comedere et bibere,/ et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ?/ et hoc de manu Dei est./ 25 Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?/ 26 Homini bono in conspectu suo/ dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ;/ peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,/ ut addat, et congreget,/ et tradat ei qui placuit Deo ;/ sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.]
Copyright information for VulgCT