Ecclesiastes 3

[Omnia tempus habent,/ et suis spatiis transeunt universa sub cælo./ Tempus nascendi, et tempus moriendi ;/ tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est./ Tempus occidendi, et tempus sanandi ;/ tempus destruendi, et tempus ædificandi./ Tempus flendi, et tempus ridendi ;/ tempus plangendi, et tempus saltandi./ Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi,/ tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus./ Tempus acquirendi, et tempus perdendi ;/ tempus custodiendi, et tempus abjiciendi./ Tempus scindendi, et tempus consuendi ;/ tempus tacendi, et tempus loquendi./ Tempus dilectionis, et tempus odii ;/ tempus belli, et tempus pacis.]\ [Quid habet amplius homo de labore suo ?/ 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,/ ut distendantur in ea./ 11 Cuncta fecit bona in tempore suo,/ et mundum tradidit disputationi eorum,/ ut non inveniat homo opus/ quod operatus est Deus ab initio usque ad finem./ 12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,/ et facere bene in vita sua ;/ 13 omnis enim homo qui comedit et bibit,/ et videt bonum de labore suo,/ hoc donum Dei est./ 14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;/ non possumus eis quidquam addere, nec auferre,/ quæ fecit Deus ut timeatur./ 15 Quod factum est, ipsum permanet ;/ quæ futura sunt jam fuerunt,/ et Deus instaurat quod abiit.]\ 16 [Vidi sub sole in loco judicii impietatem,/ et in loco justitiæ iniquitatem :/ 17 et dixi in corde meo :/ Justum et impium judicabit Deus,/ et tempus omnis rei tunc erit./ 18 Dixi in corde meo de filiis hominum,/ ut probaret eos Deus,/ et ostenderet similes esse bestiis./ 19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,/ et æqua utriusque conditio./ Sicut moritur homo,/ sic et illa moriuntur./ Similiter spirant omnia,/ et nihil habet homo jumento amplius :/ cuncta subjacent vanitati,/ 20 et omnia pergunt ad unum locum./ De terra facta sunt,/ et in terram pariter revertuntur./ 21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,/ et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?/ 22 Et deprehendi nihil esse melius/ quam lætari hominem in opere suo,/ et hanc esse partem illius./ Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?]
Copyright information for VulgCT