Ecclesiastes 4

1[Verti me ad alia, et vidi calumnias/ quæ sub sole geruntur,/ et lacrimas innocentium,/ et neminem consolatorem,/ nec posse resistere eorum violentiæ,/ cunctorum auxilio destitutos,/ 2et laudavi magis mortuos quam viventes ;/ 3et feliciorem utroque judicavi/ qui necdum natus est,/ nec vidit mala quæ sub sole fiunt./ 4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,/ et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;/ et in hoc ergo vanitas et cura superflua est./ 5Stultus complicat manus suas,/ et comedit carnes suas, dicens :/ 6Melior est pugillus cum requie,/ quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi./ 7Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole./ 8Unus est, et secundum non habet,/ non filium, non fratrem,/ et tamen laborare non cessat,/ nec satiantur oculi ejus divitiis ;/ nec recogitat, dicens :/ Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?/ In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]\ 9[Melius est ergo duos esse simul quam unum ;/ habent enim emolumentum societatis suæ./ 10Si unus ceciderit, ab altero fulcietur./ Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se./ 11Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;/ unus quomodo calefiet ?/ 12Et si quispiam prævaluerit contra unum,/ duo resistunt ei ;/ funiculus triplex difficile rumpitur./ 13Melior est puer pauper et sapiens,/ rege sene et stulto,/ qui nescit prævidere in posterum./ 14Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;/ et alius, natus in regno, inopia consumatur./ 15Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole/ cum adolescente secundo, qui consurget pro eo./ 16Infinitus numerus est populi/ omnium qui fuerunt ante eum,/ et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ;/ sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]\ 17[Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,/ et appropinqua ut audias./ Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,/ qui nesciunt quid faciunt mali.]
Copyright information for VulgCT