Ecclesiastes 5

[Ne temere quid loquaris,/ neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo./ Deus enim in cælo, et tu super terram ;/ idcirco sint pauci sermones tui./ Multas curas sequuntur somnia,/ et in multis sermonibus invenietur stultitia./ Si quid vovisti Deo,/ ne moreris reddere :/ displicet enim ei infidelis et stulta promissio,/ sed quodcumque voveris redde :/ multoque melius est non vovere,/ quam post votum promissa non reddere./ Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,/ neque dicas coram angelo :/ Non est providentia :/ ne forte iratus Deus contra sermones tuos/ dissipet cuncta opera manuum tuarum./ Ubi multa sunt somnia,/ plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;/ tu vero Deum time.]\ [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,/ et subverti justitiam in provincia,/ non mireris super hoc negotio :/ quia excelso excelsior est alius,/ et super hos quoque eminentiores sunt alii ;/ et insuper universæ terræ rex imperat servienti./ Avarus non implebitur pecunia,/ et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;/ et hoc ergo vanitas./ 10 Ubi multæ sunt opes,/ multi et qui comedunt eas./ Et quid prodest possessori,/ nisi quod cernit divitias oculis suis ?/ 11 Dulcis est somnus operanti,/ sive parum sive multum comedat ;/ saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]\ 12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :/ divitiæ conservatæ in malum domini sui./ 13 Pereunt enim in afflictione pessima :/ generavit filium qui in summa egestate erit./ 14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,/ et nihil auferet secum de labore suo./ 15 Miserabilis prorsus infirmitas :/ quomodo venit, sic revertetur./ Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?/ 16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,/ et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.]\ 17 [Hoc itaque visum est mihi bonum,/ ut comedat quis et bibat,/ et fruatur lætitia ex labore suo/ quo laboravit ipse sub sole,/ numero dierum vitæ suæ/ quos dedit ei Deus ;/ et hæc est pars illius./ 18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,/ potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,/ et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo :/ hoc est donum Dei./ 19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,/ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]
Copyright information for VulgCT