Ecclesiastes 6

[Est et aliud malum quod vidi sub sole,/ et quidem frequens apud homines :/ vir cui dedit Deus divitias,/ et substantiam, et honorem,/ et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;/ nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,/ sed homo extraneus vorabit illud :/ hoc vanitas et miseria magna est./ Si genuerit quispiam centum liberos,/ et vixerit multos annos,/ et plures dies ætatis habuerit,/ et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,/ sepulturaque careat :/ de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus./ Frustra enim venit,/ et pergit ad tenebras,/ et oblivione delebitur nomen ejus./ Non vidit solem,/ neque cognovit distantiam boni et mali./ Etiam si duobus millibus annis vixerit,/ et non fuerit perfruitus bonis,/ nonne ad unum locum properant omnia ?/ Omnis labor hominis in ore ejus ;/ sed anima ejus non implebitur./ Quid habet amplius sapiens a stulto ?/ et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?/ Melius est videre quod cupias,/ quam desiderare quod nescias./ Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus./ 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;/ et scitur quod homo sit,/ et non possit contra fortiorem se in judicio contendere./ 11 Verba sunt plurima,/ multamque in disputando habentia vanitatem.]
Copyright information for VulgCT