Ecclesiastes 7

[Quid necesse est homini majora se quærere,/ cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,/ numero dierum peregrinationis suæ,/ et tempore quod velut umbra præterit ?/ aut quis ei poterit indicare/ quod post eum futurum sub sole sit ?/ Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,/ et dies mortis die nativitatis./ Melius est ire ad domum luctus/ quam ad domum convivii ;/ in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,/ et vivens cogitat quid futurum sit./ Melior est ira risu,/ quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis./ Cor sapientium ubi tristitia est,/ et cor stultorum ubi lætitia./ Melius est a sapiente corripi,/ quam stultorum adulatione decipi ;/ quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,/ sic risus stulti./ Sed et hoc vanitas./ Calumnia conturbat sapientem,/ et perdet robur cordis illius./ Melior est finis orationis quam principium./ Melior est patiens arrogante./ 10 Ne sis velox ad irascendum,/ quia ira in sinu stulti requiescit./ 11 Ne dicas : Quid putas causæ est/ quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?/ stulta enim est hujuscemodi interrogatio./ 12 Utilior est sapientia cum divitiis,/ et magis prodest videntibus solem./ 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;/ hoc autem plus habet eruditio et sapientia,/ quod vitam tribuunt possessori suo./ 14 Considera opera Dei,/ quod nemo possit corrigere quem ille despexerit./ 15 In die bona fruere bonis,/ et malam diem præcave ;/ sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,/ ut non inveniat homo contra eum justas querimonias./ 16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :/ justus perit in justitia sua,/ et impius multo vivit tempore in malitia sua./ 17 Noli esse justus multum,/ neque plus sapias quam necesse est,/ ne obstupescas./ 18 Ne impie agas multum,/ et noli esse stultus,/ ne moriaris in tempore non tuo./ 19 Bonum est te sustentare justum :/ sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;/ quia qui timet Deum nihil negligit./ 20 Sapientia confortavit sapientem/ super decem principes civitatis ;/ 21 non est enim homo justus in terra/ qui faciat bonum et non peccet./ 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur/ ne accomodes cor tuum,/ ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;/ 23 scit enim conscientia tua/ quia et tu crebro maledixisti aliis./ 24 Cuncta tentavi in sapientia./ Dixi : Sapiens efficiar :/ et ipsa longius recessit a me,/ 25 multo magis quam erat./ Et alta profunditas, quis inveniet eam ?]\ 26 [Lustravi universa animo meo,/ ut scirem et considerarem,/ et quærerem sapientiam, et rationem,/ et ut cognoscerem impietatem stulti,/ et errorem imprudentium :/ 27 et inveni amariorem morte mulierem,/ quæ laqueus venatorum est,/ et sagena cor ejus ;/ vincula sunt manus illius./ Qui placet Deo effugiet illam ;/ qui autem peccator est capietur ab illa./ 28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,/ unum et alterum ut invenirem rationem,/ 29 quam adhuc quærit anima mea,/ et non inveni./ Virum de mille unum reperi ;/ mulierem ex omnibus non inveni./ 30 Solummodo hoc inveni,/ quod fecerit Deus hominem rectum,/ et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus./ Quis talis ut sapiens est ?/ et quis cognovit solutionem verbi ?]
Copyright information for VulgCT