Est 11

Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin : homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram : et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. 10 Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12 Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Copyright information for VulgCT