Exodus 15

Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,/ equum et ascensorem dejecit in mare./ Fortitudo mea, et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem :/ iste Deus meus, et glorificabo eum :/ Deus patris mei, et exaltabo eum./ Dominus quasi vir pugnator,/ Omnipotens nomen ejus,/ currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :/ electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro./ Abyssi operuerunt eos ;/ descenderunt in profundum quasi lapis./ Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :/ dextera tua, Domine, percussit inimicum./ Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :/ misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam./ Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :/ stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari./ Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,/ dividam spolia, implebitur anima mea :/ evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea./ 10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :/ submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus./ 11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?/ quis similis tui, magnificus in sanctitate,/ terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?/ 12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra./ 13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :/ et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum./ 14 Ascenderunt populi, et irati sunt :/ dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim./ 15 Tunc conturbati sunt principes Edom,/ robustos Moab obtinuit tremor :/ obriguerunt omnes habitatores Chanaan./ 16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :/ fiant immobiles quasi lapis,/ donec pertranseat populus tuus, Domine,/ donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti./ 17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,/ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :/ sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ./ 18 Dominus regnabit in æternum et ultra./ 19 Ingressus est enim eques Pharao/ cum curribus et equitibus ejus in mare :/ et reduxit super eos Dominus/ aquas maris :/ filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] 20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, 21 quibus præcinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :/ equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]\ 22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. 23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. 24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, 26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. 27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.
Copyright information for VulgCT