Ezekiel 13

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : [Audite verbum Domini./ Hæc dicit Dominus Deus :/ Væ prophetis insipientibus,/ qui sequuntur spiritum suum,/ et nihil vident !/ Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant./ Non ascendistis ex adverso,/ neque opposuistis murum pro domo Israël,/ ut staretis in prælio in die Domini./ Vident vana, et divinant mendacium,/ dicentes : Ait Dominus,/ cum Dominus non miserit eos :/ et perseveraverunt confirmare sermonem./ Numquid non visionem cassam vidistis,/ et divinationem mendacem locuti estis,/ et dicitis : Ait Dominus,/ cum ego non sim locutus ?/ Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium,/ ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus./ Et erit manus mea super prophetas/ qui vident vana, et divinant mendacium :/ in consilio populi mei non erunt,/ et in scriptura domus Israël non scribentur,/ nec in terram Israël ingredientur,/ et scietis quia ego Dominus Deus :/ 10 eo quod deceperint populum meum,/ dicentes : Pax, et non est pax :/ et ipse ædificabat parietem,/ illi autem liniebant eum luto absque paleis./ 11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit :/ erit enim imber inundans,/ et dabo lapides prægrandes desuper irruentes,/ et ventum procellæ dissipantem./ 12 Siquidem ecce cecidit paries :/ numquid non dicetur vobis :/ Ubi est litura quam linistis ?/ 13 Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea,/ et imber inundans in furore meo erit,/ et lapides grandes in ira in consumptionem./ 14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento,/ et adæquabo eum terræ,/ et revelabitur fundamentum ejus :/ et cadet, et consumetur in medio ejus,/ et scietis quia ego sum Dominus./ 15 Et complebo indignationem meam in pariete,/ et in his qui liniunt eum absque temperamento :/ dicamque vobis : Non est paries,/ et non sunt qui liniunt eum :/ 16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem,/ et vident ei visionem pacis, et non est pax,/ ait Dominus Deus.]\ 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas, 18 et dic : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus,/ et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis/ ad capiendas animas :/ et cum caperent animas populi mei,/ vivificabant animas eorum !/ 19 Et violabant me ad populum meum/ propter pugillum hordei, et fragmen panis,/ ut interficerent animas quæ non moriuntur,/ et vivificarent animas quæ non vivunt,/ mentientes populo meo credenti mendaciis./ 20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ad pulvillos vestros,/ quibus vos capitis animas volantes :/ et dirumpam eos de brachiis vestris,/ et dimittam animas quas vos capitis,/ animas ad volandum./ 21 Et dirumpam cervicalia vestra,/ et liberabo populum meum de manu vestra,/ neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum :/ et scietis quia ego Dominus./ 22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter,/ quem ego non contristavi,/ et confortastis manus impii,/ ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :/ 23 propterea vana non videbitis,/ et divinationes non divinabitis amplius,/ et eruam populum meum de manu vestra :/ et scietis quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT