Ezekiel 15

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,/ ex omnibus lignis nemorum/ quæ sunt inter ligna silvarum ?/ numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,/ aut fabricabitur de ea paxillus/ ut dependeat in eo quodcumque vas ?/ Ecce igni datum est in escam :/ utramque partem ejus consumpsit ignis,/ et medietas ejus redacta est in favillam :/ numquid utile erit ad opus ?/ Etiam cum esset integrum,/ non erat aptum ad opus :/ quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,/ nihil ex eo fiet operis ?/ Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,/ quod dedi igni ad devorandum,/ sic tradam habitatores Jerusalem./ Et ponam faciem meam in eos :/ de igne egredientur,/ et ignis consumet eos :/ et scietis quia ego Dominus,/ cum posuero faciem meam in eos,/ et dedero terram inviam et desolatam,/ eo quod prævaricatores extiterint,/ dicit Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT