Ezekiel 19

Et tu assume planctum super principes Israël, et dices : [Quare mater tua leæna inter leones cubavit ?/ in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?/ Et eduxit unum de leunculis suis,/ et leo factus est :/ et didicit capere prædam,/ hominemque comedere./ Et audierunt de eo gentes :/ et non absque vulneribus suis ceperunt eum,/ et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti./ Quæ cum vidisset quoniam infirmata est,/ et periit exspectatio ejus,/ tulit unum de leunculis suis ;/ leonem constituit eum./ Qui incedebat inter leones,/ et factus est leo :/ et didicit prædam capere,/ et homines devorare :/ didicit viduas facere,/ et civitates earum in desertum adducere :/ et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius./ Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis,/ et expanderunt super eum rete suum :/ in vulneribus earum captus est,/ et miserunt eum in caveam :/ in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis,/ miseruntque eum in carcerem,/ ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël./ 10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est :/ fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis./ 11 Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium,/ et exaltata est statura ejus inter frondes,/ et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum./ 12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta,/ et ventus urens siccavit fructum ejus :/ marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus :/ ignis comedit eam./ 13 Et nunc transplantata est in desertum,/ in terra invia et sitienti./ 14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus,/ qui fructum ejus comedit :/ et non fuit in ea virga fortis,/ sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
Copyright information for VulgCT