Ezekiel 23

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2[Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :/ 3et fornicatæ sunt in Ægypto,/ in adolescentia sua fornicatæ sunt :/ ibi subacta sunt ubera earum,/ et fractæ sunt mammæ pubertatis earum./ 4Nomina autem earum,/ Oolla major, et Ooliba soror ejus minor :/ et habui eas, et pepererunt filios et filias./ Porro earum nomina,/ Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba./ 5Fornicata est igitur super me Oolla,/ et insanivit in amatores suos,/ in Assyrios propinquantes,/ 6vestitos hyacintho,/ principes et magistratus,/ juvenes cupidinis,/ universos equites, ascensores equorum./ 7Et dedit fornicationes suas super eos electos,/ filios Assyriorum universos :/ et in omnibus in quos insanivit,/ in immunditiis eorum polluta est./ 8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit :/ nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,/ et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,/ et effuderunt fornicationem suam super eam./ 9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,/ in manus filiorum Assur,/ super quorum insanivit libidine./ 10Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,/ filios et filias ejus tulerunt,/ et ipsam occiderunt gladio :/ et factæ sunt famosæ mulieres,/ et judicia perpetraverunt in ea./ 11Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,/ plus quam illa insanivit libidine,/ et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :/ 12ad filios Assyriorum præbuit impudenter,/ ducibus et magistratibus ad se venientibus,/ indutis veste varia,/ equitibus qui vectabantur equis,/ et adolescentibus forma cunctis egregia./ 13Et vidi quod polluta esset via una ambarum./ 14Et auxit fornicationes suas :/ cumque vidisset viros depictos in pariete,/ imagines Chaldæorum expressas coloribus,/ 15et accinctos balteis renes,/ et tiaras tinctas in capitibus eorum,/ formam ducum omnium,/ similitudinem filiorum Babylonis,/ terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,/ 16insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,/ et misit nuntios ad eos in Chaldæam./ 17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,/ polluerunt eam stupris suis :/ et polluta est ab eis,/ et saturata est anima ejus ab illis./ 18Denudavit quoque fornicationes suas,/ et discooperuit ignominiam suam :/ et recessit anima mea ab ea,/ sicut recesserat anima mea a sorore ejus :/ 19multiplicavit enim fornicationes suas,/ recordans dies adolescentiæ suæ,/ quibus fornicata est in terra Ægypti./ 20Et insanivit libidine super concubitum eorum,/ quorum carnes sunt ut carnes asinorum,/ et sicut fluxus equorum fluxus eorum./ 21Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,/ quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,/ et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.]\ 22[Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,/ de quibus satiata est anima tua,/ et congregabo eos adversum te in circuitu :/ 23filios Babylonis, et universos Chaldæos,/ nobiles, tyrannosque, et principes,/ omnes filios Assyriorum,/ juvenes forma egregia,/ duces et magistratus universos,/ principes principum, et nominatos ascensores equorum :/ 24et venient super te instructi curru et rota,/ multitudo populorum :/ lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :/ et dabo coram eis judicium,/ et judicabunt te judiciis suis./ 25Et ponam zelum meum in te,/ quem exercent tecum in furore :/ nasum tuum et aures tuas præcident,/ et quæ remanserint, gladio concident./ Ipsi filios tuos et filias tuas capient,/ et novissimum tuum devorabitur igni :/ 26et denudabunt te vestimentis tuis,/ et tollent vasa gloriæ tuæ./ 27Et requiescere faciam scelus tuum de te,/ et fornicationem tuam de terra Ægypti :/ nec levabis oculos tuos ad eos,/ et Ægypti non recordaberis amplius.]\ 28[Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,/ in manus de quibus satiata est anima tua./ 29Et agent tecum in odio,/ et tollent omnes labores tuos,/ et dimittent te nudam et ignominia plenam :/ et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,/ scelus tuum, et fornicationes tuæ./ 30Fecerunt hæc tibi,/ quia fornicata es post gentes/ inter quas polluta es in idolis earum./ 31In via sororis tuæ ambulasti,/ et dabo calicem ejus in manu tua./ 32Hæc dicit Dominus Deus :/ Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum :/ eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima./ 33Ebrietate et dolore repleberis :/ calice mœroris et tristitiæ,/ calice sororis tuæ Samariæ./ 34Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :/ et fragmenta ejus devorabis,/ et ubera tua lacerabis,/ quia ego locutus sum, ait Dominus Deus./ 35Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quia oblita es mei,/ et projecisti me post corpus tuum,/ tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]\ 36Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,/ et annuntias eis scelera earum ?/ 37Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,/ et cum idolis suis fornicatæ sunt :/ insuper et filios suos quos genuerunt mihi,/ obtulerunt eis ad devorandum./ 38Sed et hoc fecerunt mihi :/ polluerunt sanctuarium meum in die illa,/ et sabbata mea profanaverunt./ 39Cumque immolarent filios suos idolis suis,/ et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,/ etiam hæc fecerunt in medio domus meæ./ 40Miserunt ad viros venientes de longe,/ ad quos nuntium miserant :/ itaque ecce venerunt quibus te lavisti,/ et circumlinisti stibio oculos tuos,/ et ornata es mundo muliebri./ 41Sedisti in lecto pulcherrimo,/ et mensa ornata est ante te :/ thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam./ 42Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :/ et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,/ et veniebant de deserto,/ posuerunt armillas in manibus eorum,/ et coronas speciosas in capitibus eorum./ 43Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :/ Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc./ 44Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :/ sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias./ 45Viri ergo justi sunt :/ hi judicabunt eas judicio adulterarum,/ et judicio effundentium sanguinem :/ quia adulteræ sunt,/ et sanguis in manibus earum./ 46Hæc enim dicit Dominus Deus :/ Adduc ad eas multitudinem,/ et trade eas in tumultum et in rapinam./ 47Et lapidentur lapidibus populorum,/ et confodiantur gladiis eorum :/ filios et filias earum interficient,/ et domos earum igne succendent./ 48Et auferam scelus de terra,/ et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum./ 49Et dabunt scelus vestrum super vos,/ et peccata idolorum vestrorum portabitis :/ et scietis quia ego Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT