Ezekiel 25

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. 3Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei./ Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod dixisti : Euge, euge,/ super sanctuarium meum, quia pollutum est ;/ et super terram Israël, quoniam desolata est ;/ et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :/ 4idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem :/ et collocabunt caulas suas in te,/ et ponent in te tentoria sua :/ ipsi comedent fruges tuas,/ et ipsi bibent lac tuum./ 5Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,/ et filios Ammon in cubile pecorum :/ et scietis quia ego Dominus./ 6Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,/ et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,/ 7idcirco ecce ego extendam manum meam super te,/ et tradam te in direptionem gentium,/ et interficiam te de populis,/ et perdam de terris, et conteram :/ et scies quia ego Dominus.]\ 8[Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :/ Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :/ 9idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,/ de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,/ inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,/ 10filiis orientis cum filiis Ammon,/ et dabo eam in hæreditatem,/ ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus./ 11Et in Moab faciam judicia,/ et scient quia ego Dominus.]\ 12[Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,/ peccavitque delinquens,/ et vindictam expetivit de eis :/ 13idcirco hæc dicit Dominus Deus :/ Extendam manum meam super Idumæam,/ et auferam de ea hominem et jumentum,/ et faciam eam desertam ab austro :/ et qui sunt in Dedan, gladio cadent./ 14Et dabo ultionem meam super Idumæam/ per manum populi mei Israël :/ et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,/ et scient vindictam meam,/ dicit Dominus Deus.]\ 15[Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,/ et ulti se sunt toto animo,/ interficientes, et implentes inimicitias veteres,/ 16propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,/ et interficiam interfectores,/ et perdam reliquias maritimæ regionis,/ 17faciamque in eis ultiones magnas,/ arguens in furore :/ et scient quia ego Dominus,/ cum dedero vindictam meam super eos.]
Copyright information for VulgCT