Ezekiel 26

Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens : [Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :/ Euge, confractæ sunt portæ populorum,/ conversa est ad me :/ implebor ; deserta est :/ propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego super te, Tyre,/ et ascendere faciam ad te gentes multas,/ sicut ascendit mare fluctuans./ Et dissipabunt muros Tyri,/ et destruent turres ejus :/ et radam pulverem ejus de ea,/ et dabo eam in limpidissimam petram./ Siccatio sagenarum erit in medio maris,/ quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :/ et erit in direptionem gentibus./ Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,/ gladio interficientur :/ et scient quia ego Dominus.]\ [Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego adducam ad Tyrum/ Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,/ regem regum,/ cum equis, et curribus, et equitibus,/ et cœtu, populoque magno./ Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,/ et circumdabit te munitionibus,/ et comportabit aggerem in gyro,/ et elevabit contra te clypeum :/ et vineas et arietes temperabit in muros tuos,/ et turres tuas destruet in armatura sua./ 10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :/ a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,/ cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ./ 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :/ populum tuum gladio cædet,/ et statuæ tuæ nobiles in terram corruent./ 12 Vastabunt opes tuas,/ diripient negotiationes tuas,/ et destruent muros tuos,/ et domos tuas præclaras subvertent :/ et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum/ in medio aquarum ponent./ 13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :/ et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius./ 14 Et dabo te in limpidissimam petram,/ siccatio sagenarum eris,/ nec ædificaberis ultra,/ quia ego locutus sum, ait Dominus Deus./ 15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro :/ Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,/ et gemitu interfectorum tuorum,/ cum occisi fuerint in medio tui,/ commovebuntur insulæ ?/ 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,/ et auferent exuvias suas,/ et vestimenta sua varia abjicient,/ et induentur stupore :/ in terra sedebunt,/ et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :/ 17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi :/ Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,/ quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,/ quos formidabant universi ?/ 18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,/ et turbabuntur insulæ in mari,/ eo quod nullus egrediatur ex te./ 19 Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Cum dedero te urbem desolatam,/ sicut civitates quæ non habitantur ;/ et adduxero super te abyssum,/ et operuerint te aquæ multæ ;/ 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum/ ad populum sempiternum ;/ et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,/ cum his qui deducuntur in lacum,/ ut non habiteris ;/ porro cum dedero gloriam in terra viventium :/ 21 in nihilum redigam te, et non eris :/ et requisita non invenieris ultra in sempiternum,/ dicit Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT