Ezekiel 27

Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum : et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : [Hæc dicit Dominus Deus :/ O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,/ et in corde maris sita./ Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum :/ abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris :/ cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum./ Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos,/ et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico,/ et prætoriola de insulis Italiæ./ Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum/ ut poneretur in malo :/ hyacinthus et purpura de insulis Elisa/ facta sunt operimentum tuum./ Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui :/ sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui./ Senes Giblii et prudentes ejus/ habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ :/ omnes naves maris, et nautæ earum,/ fuerunt in populo negotiationis tuæ./ 10 Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo/ viri bellatores tui :/ clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo./ 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu :/ sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis,/ pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum :/ ipsi compleverunt pulchritudinem tuam./ 12 Carthaginenses negotiatores tui,/ a multitudine cunctarum divitiarum,/ argento, ferro, stanno, plumboque/ repleverunt nundinas tuas./ 13 Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui :/ mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo./ 14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos/ adduxerunt ad forum tuum./ 15 Filii Dedan negotiatores tui ;/ insulæ multæ, negotiatio manus tuæ :/ dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo./ 16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum :/ gemmam, et purpuram, et scutulata,/ et byssum, et sericum, et chodchod/ proposuerunt in mercatu tuo./ 17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo :/ balsamum, et mel, et oleum, et resinam/ proposuerunt in nundinis tuis./ 18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum,/ in multitudine diversarum opum,/ in vino pingui, in lanis coloris optimi./ 19 Dan, et Græcia, et Mosel,/ in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum :/ stacte et calamus in negotiatione tua./ 20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum./ 21 Arabia et universi principes Cedar,/ ipsi negotiatores manus tuæ :/ cum agnis, et arietibus, et hædis,/ venerunt ad te negotiatores tui./ 22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui :/ cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro,/ quod proposuerunt in mercatu tuo./ 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ;/ Saba, Assur, et Chelmad venditores tui./ 24 Ipsi negotiatores tui multifariam,/ involucris hyacinthi, et polymitorum,/ gazarumque pretiosarum,/ quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus :/ cedros quoque habebant in negotiationibus tuis./ 25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua :/ et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]\ 26 [In aquis multis adduxerunt te remiges tui :/ ventus auster contrivit te in corde maris./ 27 Divitiæ tuæ, et thesauri tui,/ et multiplex instrumentum tuum :/ nautæ tui et gubernatores tui,/ qui tenebant supellectilem tuam,/ et populo tuo præerant :/ viri quoque bellatores tui, qui erant in te,/ cum universa multitudine tua quæ est in medio tui,/ cadent in corde maris in die ruinæ tuæ :/ 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes./ 29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum :/ nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt./ 30 Et ejulabunt super te voce magna :/ et clamabunt amare,/ et superjacient pulverem capitibus suis,/ et cinere conspergentur./ 31 Et radent super te calvitium,/ et accingentur ciliciis :/ et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo./ 32 Et assument super te carmen lugubre,/ et plangent te :/ Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris ?/ 33 Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari/ implesti populos multos :/ in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum,/ ditasti reges terræ./ 34 Nunc contrita es a mari :/ in profundis aquarum opes tuæ,/ et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt./ 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te,/ et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus./ 36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te :/ ad nihilum deducta es,/ et non eris usque in perpetuum.]
Copyright information for VulgCT