Ezekiel 28

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, dic principi Tyri : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Eo quod elevatum est cor tuum,/ et dixisti : Deus ego sum,/ et in cathedra Dei sedi in corde maris,/ cum sis homo, et non deus :/ et dedisti cor tuum quasi cor Dei :/ ecce sapientior es tu Daniele :/ omne secretum non est absconditum a te :/ in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem,/ et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :/ in multitudine sapientiæ tuæ,/ et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem,/ et elevatum est cor tuum in robore tuo :/ propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,/ idcirco ecce ego adducam super te alienos,/ robustissimos gentium :/ et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ,/ et polluent decorem tuum./ Interficient, et detrahent te :/ et morieris in interitu occisorum in corde maris./ Numquid dicens loqueris : Deus ego sum,/ coram interficientibus te,/ cum sis homo, et non deus,/ in manu occidentium te ?/ 10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum,/ quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]\ 11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, 12 et dices ei : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Tu signaculum similitudinis,/ plenus sapientia, et perfectus decore./ 13 In deliciis paradisi Dei fuisti :/ omnis lapis pretiosus operimentum tuum,/ sardius, topazius, et jaspis,/ chrysolithus, et onyx, et beryllus,/ sapphirus, et carbunculus, et smaragdus :/ aurum, opus decoris tui :/ et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt./ 14 Tu cherub extentus, et protegens,/ et posui te in monte sancto Dei :/ in medio lapidum ignitorum ambulasti,/ 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ,/ donec inventa est iniquitas in te./ 16 In multitudine negotiationis tuæ/ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti :/ et ejeci te de monte Dei,/ et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum./ 17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo ;/ perdidisti sapientiam tuam in decore tuo :/ in terram projeci te ;/ ante faciem regum dedi te ut cernerent te./ 18 In multitudine iniquitatum tuarum,/ et iniquitate negotiationis tuæ,/ polluisti sanctificationem tuam :/ producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te,/ et dabo te in cinerem super terram,/ in conspectu omnium videntium te./ 19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te :/ nihili factus es, et non eris in perpetuum.]\ 20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea : 22 et dices : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ad te, Sidon,/ et glorificabor in medio tui :/ et scient quia ego Dominus,/ cum fecero in ea judicia,/ et sanctificatus fuero in ea./ 23 Et immittam ei pestilentiam,/ et sanguinem in plateis ejus :/ et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,/ et scient quia ego Dominus./ 24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,/ et spina dolorem inferens undique/ per circuitum eorum qui adversantur eis :/ et scient quia ego Dominus Deus./ 25 Hæc dicit Dominus Deus :/ Quando congregavero domum Israël/ de populis in quibus dispersi sunt,/ sanctificabor in eis coram gentibus :/ et habitabunt in terra sua,/ quam dedi servo meo Jacob :/ 26 et habitabunt in ea securi,/ et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,/ et habitabunt confidenter,/ cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum :/ et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
Copyright information for VulgCT