Ezekiel 29

In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa. Loquere, et dices : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne,/ qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis :/ Meus est fluvius, et ego feci memetipsum./ Et ponam frenum in maxillis tuis,/ et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis,/ et extraham te de medio fluminum tuorum,/ et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt./ Et projiciam te in desertum,/ et omnes pisces fluminis tui :/ super faciem terræ cades ;/ non colligeris, neque congregaberis :/ bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum./ Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus,/ pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :/ quando apprehenderunt te manu, et confractus es,/ et lacerasti omnem humerum eorum :/ et innitentibus eis super te comminutus es,/ et dissolvisti omnes renes eorum./ Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego adducam super te gladium,/ et interficiam de te hominem et jumentum./ Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem :/ et scient quia ego Dominus,/ pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum./ 10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua :/ daboque terram Ægypti in solitudines,/ gladio dissipatam,/ a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ./ 11 Non pertransibit eam pes hominis,/ neque pes jumenti gradietur in ea,/ et non habitabitur quadraginta annis./ 12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum,/ et civitates ejus in medio urbium subversarum,/ et erunt desolatæ quadraginta annis :/ et dispergam Ægyptios in nationes,/ et ventilabo eos in terras./ 13 Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum/ de populis in quibus dispersi fuerant./ 14 Et reducam captivitatem Ægypti,/ et collocabo eos in terra Phathures,/ in terra nativitatis suæ,/ et erunt ibi in regnum humile./ 15 Inter cetera regna erit humillima,/ et non elevabitur ultra super nationes,/ et imminuam eos ne imperent gentibus./ 16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia,/ docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos :/ et scient quia ego Dominus Deus.]\ 17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : 18 [Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis/ servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum :/ omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est :/ et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro,/ pro servitute qua servivit mihi adversus eam./ 19 Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti :/ et accipiet multitudinem ejus,/ et deprædabitur manubias ejus,/ et diripiet spolia ejus :/ et erit merces exercitui illius,/ 20 et operi quo servivit adversus eam :/ dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi,/ ait Dominus Deus./ 21 In die illo pullulabit cornu domui Israël,/ et tibi dabo apertum os in medio eorum,/ et scient quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT