Ezekiel 30

Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, propheta, et dic : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Ululate : Væ, væ diei !/ quia juxta est dies,/ et appropinquat dies Domini, dies nubis :/ tempus gentium erit./ Et veniet gladius in Ægyptum,/ et erit pavor in Æthiopia,/ cum ceciderint vulnerati in Ægypto,/ et ablata fuerit multitudo illius,/ et destructa fundamenta ejus./ Æthiopia, et Libya, et Lydi,/ et omne reliquum vulgus,/ et Chub, et filii terræ fœderis,/ cum eis gladio cadent./ Hæc dicit Dominus Deus :/ Et corruent fulcientes Ægyptum,/ et destruetur superbia imperii ejus :/ a turre Syenes gladio cadent in ea,/ ait Dominus Deus exercituum./ Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum,/ et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :/ et scient quia ego Dominus,/ cum dedero ignem in Ægypto,/ et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus./ In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus/ ad conterendam Æthiopiæ confidentiam :/ et erit pavor in eis in die Ægypti,/ quia absque dubio veniet./ 10 Hæc dicit Dominus Deus :/ Cessare faciam multitudinem Ægypti/ in manu Nabuchodonosor regis Babylonis./ 11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium,/ adducentur ad disperdendam terram :/ et evaginabunt gladios suos super Ægyptum,/ et implebunt terram interfectis./ 12 Et faciam alveos fluminum aridos,/ et tradam terram in manus pessimorum :/ et dissipabo terram et plenitudinem ejus/ manu alienorum :/ ego Dominus locutus sum./ 13 Hæc dicit Dominus Deus :/ Et disperdam simulacra,/ et cessare faciam idola de Memphis :/ et dux de terra Ægypti non erit amplius,/ et dabo terrorem in terra Ægypti./ 14 Et disperdam terram Phathures,/ et dabo ignem in Taphnis,/ et faciam judicia in Alexandria./ 15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti,/ et interficiam multitudinem Alexandriæ./ 16 Et dabo ignem in Ægypto :/ quasi parturiens dolebit Pelusium,/ et Alexandria erit dissipata,/ et in Memphis angustiæ quotidianæ./ 17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent,/ et ipsæ captivæ ducentur./ 18 Et in Taphnis nigrescet dies,/ cum contrivero ibi sceptra Ægypti,/ et defecerit in ea superbia potentiæ ejus :/ ipsam nubes operiet,/ filiæ autem ejus in captivitatem ducentur./ 19 Et judicia faciam in Ægypto :/ et scient quia ego Dominus.]\ 20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : 21 [Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi,/ et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas,/ ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis,/ ut recepto robore posset tenere gladium./ 22 Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti,/ et comminuam brachium ejus forte, sed confractum :/ et dejiciam gladium de manu ejus,/ 23 et dispergam Ægyptum in gentibus,/ et ventilabo eos in terris./ 24 Et confortabo brachia regis Babylonis,/ daboque gladium meum in manu ejus,/ et confringam brachia Pharaonis,/ et gement gemitibus interfecti coram facie ejus./ 25 Et confortabo brachia regis Babylonis,/ et brachia Pharaonis concident :/ et scient quia ego Dominus,/ cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis,/ et extenderit eum super terram Ægypti./ 26 Et dispergam Ægyptum in nationes,/ et ventilabo eos in terras :/ et scient quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT