Ezekiel 31

1Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?/ 3ecce Assur quasi cedrus in Libano,/ pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,/ et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus./ 4Aquæ nutrierunt illum ;/ abyssus exaltavit illum :/ flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,/ et rivos suos emisit ad universa ligna regionis./ 5Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,/ et multiplicata sunt arbusta ejus,/ et elevati sunt rami ejus præ aquis multis./ 6Cumque extendisset umbram suam,/ in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :/ et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,/ et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum./ 7Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,/ et in dilatatione arbustorum suorum :/ erat enim radix illius juxta aquas multas./ 8Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ;/ abietes non adæquaverunt summitatem ejus,/ et platani non fuerunt æquæ frondibus illius :/ omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,/ et pulchritudini ejus./ 9Quoniam speciosum feci eum,/ et multis condensisque frondibus,/ et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis/ quæ erant in paradiso Dei.]\ 10[Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod sublimatus est in altitudine,/ et dedit summitatem suam virentem atque condensam,/ et elevatum est cor ejus in altitudine sua :/ 11tradidi eum in manu fortissimi gentium :/ faciens faciet ei :/ juxta impietatem ejus ejeci eum./ 12Et succident eum alieni,/ et crudelissimi nationum,/ et projicient eum super montes :/ et in cunctis convallibus corruent rami ejus,/ et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ :/ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,/ et relinquent eum./ 13In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,/ et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis./ 14Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,/ nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,/ nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis :/ quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,/ in medio filiorum hominum,/ ad eos qui descendunt in lacum./ 15Hæc dicit Dominus Deus :/ In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :/ operui eum abysso,/ et prohibui flumina ejus,/ et coërcui aquas multas :/ contristatus est super eum Libanus,/ et omnia ligna agri concussa sunt./ 16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes/ cum deducerem eum ad infernum/ cum his qui descendebant in lacum :/ et consolata sunt in terra infima/ omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,/ universa quæ irrigabantur aquis./ 17Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio :/ et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus/ in medio nationum./ 18Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?/ ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :/ in medio incircumcisorum dormies,/ cum eis qui interfecti sunt gladio :/ ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,/ dicit Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT