Ezekiel 32

Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum : [Leoni gentium assimilatus es,/ et draconi qui est in mari :/ et ventilabas cornu in fluminibus tuis,/ et conturbabas aquas pedibus tuis,/ et conculcabas flumina earum./ Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum,/ et extraham te in sagena mea./ Et projiciam te in terram ;/ super faciem agri abjiciam te :/ et habitare faciam super te omnia volatilia cæli,/ et saturabo de te bestias universæ terræ./ Et dabo carnes tuas super montes,/ et implebo colles tuos sanie tua./ Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes,/ et valles implebuntur ex te./ Et operiam, cum extinctus fueris, cælum,/ et nigrescere faciam stellas ejus :/ solem nube tegam,/ et luna non dabit lumen suum./ Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te,/ et dabo tenebras super terram tuam,/ dicit Dominus Deus,/ cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ,/ ait Dominus Deus./ Et irritabo cor populorum multorum,/ cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis./ 10 Et stupescere faciam super te populos multos,/ et reges eorum horrore nimio formidabunt super te,/ cum volare cœperit gladius meus super facies eorum :/ et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ./ 11 Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Gladius regis Babylonis veniet tibi./ 12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam :/ inexpugnabiles omnes gentes hæ,/ et vastabunt superbiam Ægypti,/ et dissipabitur multitudo ejus./ 13 Et perdam omnia jumenta ejus,/ quæ erant super aquas plurimas :/ et non conturbabit eas pes hominis ultra,/ neque ungula jumentorum turbabit eas./ 14 Tunc purissimas reddam aquas eorum,/ et flumina eorum quasi oleum adducam,/ ait Dominus Deus,/ 15 cum dedero terram Ægypti desolatam :/ deseretur autem terra a plenitudine sua/ quando percussero omnes habitatores ejus :/ et scient quia ego Dominus./ 16 Planctus est, et plangent eum :/ filiæ gentium plangent eum :/ super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,/ ait Dominus Deus.]\ 17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : 18 [Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti :/ et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,/ cum his qui descendunt in lacum./ 19 Quo pulchrior es ?/ descende, et dormi cum incircumcisis./ 20 In medio interfectorum gladio cadent ;/ gladius datus est :/ attraxerunt eam et omnes populos ejus./ 21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,/ qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt,/ et dormierunt incircumcisi interfecti gladio./ 22 Ibi Assur, et omnis multitudo ejus :/ in circuitu illius sepulchra ejus,/ omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio./ 23 Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci,/ et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus :/ universi interfecti, cadentesque gladio,/ qui dederant quondam formidinem in terra viventium./ 24 Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui :/ omnes hi interfecti, ruentesque gladio,/ qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ;/ qui posuerunt terrorem suum in terra viventium,/ et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum./ 25 In medio interfectorum/ posuerunt cubile ejus in universis populis ejus :/ in circuitu ejus sepulchrum illius :/ omnes hi incircumcisi, interfectique gladio./ Dederunt enim terrorem suum in terra viventium,/ et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum :/ in medio interfectorum positi sunt./ 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus :/ in circuitu ejus sepulchra illius :/ omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio,/ quia dederunt formidinem suam in terra viventium./ 27 Et non dormient cum fortibus,/ cadentibusque, et incircumcisis,/ qui descenderunt ad infernum cum armis suis,/ et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,/ et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum :/ quia terror fortium facti sunt in terra viventium./ 28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris,/ et dormies cum interfectis gladio./ 29 Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus,/ qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio,/ et qui cum incircumcisis dormierunt,/ et cum his qui descendunt in lacum./ 30 Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores,/ qui deducti sunt cum interfectis, paventes,/ et in sua fortitudine confusi :/ qui dormierunt incircumcisi/ cum interfectis gladio,/ et portaverunt confusionem suam/ cum his qui descendunt in lacum./ 31 Vidit eos Pharao, et consolatus est/ super universa multitudine sua,/ quæ interfecta est gladio :/ Pharao, et omnis exercitus ejus,/ ait Dominus Deus./ 32 Quia dedi terrorem meum in terra viventium,/ et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio :/ Pharao, et omnis multitudo ejus,/ ait Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT