Ezekiel 34

Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !/ nonne greges a pastoribus pascuntur ?/ Lac comedebatis,/ et lanis operiebamini,/ et quod crassum erat occidebatis :/ gregem autem meum non pascebatis./ Quod infirmum fuit non consolidastis,/ et quod ægrotum non sanastis :/ quod confractum est non alligastis,/ et quod abjectum est non reduxistis,/ et quod perierat non quæsistis :/ sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia./ Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :/ et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,/ et dispersæ sunt./ Erraverunt greges mei in cunctis montibus,/ et in universo colle excelso :/ et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,/ et non erat qui requireret :/ non erat, inquam, qui requireret./ Propterea, pastores, audite verbum Domini./ Vivo ego, dicit Dominus Deus,/ quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,/ et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,/ eo quod non esset pastor :/ neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,/ sed pascebant pastores semetipsos,/ et greges meos non pascebant :/ propterea, pastores, audite verbum Domini./ 10 Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ipse super pastores :/ requiram gregem meum de manu eorum,/ et cessare faciam eos,/ ut ultra non pascant gregem,/ nec pascant amplius pastores semetipsos :/ et liberabo gregem meum de ore eorum,/ et non erit ultra eis in escam.]\ 11 [Quia hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ipse requiram oves meas,/ et visitabo eas./ 12 Sicut visitat pastor gregem suum,/ in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,/ sic visitabo oves meas,/ et liberabo eas de omnibus locis/ in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis./ 13 Et educam eas de populis,/ et congregabo eas de terris,/ et inducam eas in terram suam,/ et pascam eas in montibus Israël,/ in rivis, et in cunctis sedibus terræ./ 14 In pascuis uberrimis pascam eas,/ et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum :/ ibi requiescent in herbis virentibus,/ et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël./ 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,/ dicit Dominus Deus./ 16 Quod perierat requiram,/ et quod abjectum erat reducam,/ et quod confractum fuerat alligabo,/ et quod infirmum fuerat consolidabo,/ et quod pingue et forte custodiam :/ et pascam illas in judicio./ 17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego judico inter pecus et pecus,/ arietum et hircorum./ 18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?/ insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :/ et cum purissimam aquam biberetis,/ reliquam pedibus vestris turbabatis :/ 19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :/ et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant./ 20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :/ Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :/ 21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,/ et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,/ donec dispergerentur foras,/ 22 salvabo gregem meum,/ et non erit ultra in rapinam,/ et judicabo inter pecus et pecus.]\ 23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,/ servum meum David :/ ipse pascet eas,/ et ipse erit eis in pastorem./ 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum,/ et servus meus David princeps in medio eorum :/ ego Dominus locutus sum./ 25 Et faciam cum eis pactum pacis,/ et cessare faciam bestias pessimas de terra :/ et qui habitant in deserto,/ securi dormient in saltibus./ 26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,/ et deducam imbrem in tempore suo :/ pluviæ benedictionis erunt./ 27 Et dabit lignum agri fructum suum,/ et terra dabit germen suum,/ et erunt in terra sua absque timore :/ et scient quia ego Dominus,/ cum contrivero catenas jugi eorum,/ et eruero eos de manu imperantium sibi./ 28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,/ neque bestiæ terræ devorabunt eos :/ sed habitabunt confidenter absque ullo terrore./ 29 Et suscitabo eis germen nominatum,/ et non erunt ultra imminuti fame in terra,/ neque portabunt ultra opprobrium gentium./ 30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,/ et ipsi populus meus domus Israël,/ ait Dominus Deus./ 31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ,/ homines estis :/ et ego Dominus Deus vester,/ dicit Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT