Ezekiel 36

Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini./ Hæc dicit Dominus Deus :/ Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge,/ altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :/ propterea vaticinare, et dic :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,/ et facti in hæreditatem reliquis gentibus,/ et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,/ propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei./ Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,/ torrentibus, vallibusque et desertis,/ parietinis et urbibus derelictis,/ quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum./ Propterea hæc dicit Dominus Deus :/ Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,/ et de Idumæa universa,/ quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,/ et toto corde et ex animo,/ et ejecerunt eam ut vastarent :/ idcirco vaticinare super humum Israël,/ et dices montibus et collibus, jugis et vallibus :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,/ eo quod confusionem gentium sustinueritis./ Idcirco hæc dicit Dominus Deus :/ Ego levavi manum meam,/ ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,/ ipsæ confusionem suam portent./ Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,/ et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :/ prope enim est ut veniat./ Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :/ et arabimini, et accipietis sementem./ 10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :/ et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur./ 11 Et replebo vos hominibus et jumentis,/ et multiplicabuntur, et crescent :/ et habitare vos faciam sicut a principio,/ bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :/ et scietis quia ego Dominus./ 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël,/ et hæreditate possidebunt te :/ et eris eis in hæreditatem,/ et non addes ultra ut absque eis sis./ 13 Hæc dicit Dominus Deus :/ Pro eo quod dicunt de vobis :/ Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :/ 14 propterea homines non comedes amplius,/ et gentem tuam non necabis ultra,/ ait Dominus Deus./ 15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,/ et opprobrium populorum nequaquam portabis :/ et gentem tuam non amittes amplius,/ ait Dominus Deus.]\ 16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 17 [Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,/ et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :/ juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me./ 18 Et effudi indignationem meam super eos/ pro sanguine quem fuderunt super terram,/ et in idolis suis polluerunt eam./ 19 Et dispersi eos in gentes,/ et ventilati sunt in terras :/ juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos./ 20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt :/ et polluerunt nomen sanctum meum,/ cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,/ et de terra ejus egressi sunt./ 21 Et peperci nomini sancto meo,/ quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt./ 22 Idcirco dices domui Israël :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Non propter vos ego faciam, domus Israël,/ sed propter nomen sanctum meum,/ quod polluistis in gentibus ad quas intrastis./ 23 Et sanctificabo nomen meum magnum/ quod pollutum est inter gentes,/ quod polluistis in medio earum :/ ut sciant gentes quia ego Dominus,/ ait Dominus exercituum,/ cum sanctificatus fuero in vobis coram eis./ 24 Tollam quippe vos de gentibus,/ et congregabo vos de universis terris,/ et adducam vos in terram vestram./ 25 Et effundam super vos aquam mundam,/ et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,/ et ab universis idolis vestris mundabo vos./ 26 Et dabo vobis cor novum,/ et spiritum novum ponam in medio vestri :/ et auferam cor lapideum de carne vestra,/ et dabo vobis cor carneum./ 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri :/ et faciam ut in præceptis meis ambuletis,/ et judicia mea custodiatis et operemini./ 28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris :/ et eritis mihi in populum,/ et ego ero vobis in Deum./ 29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris :/ et vocabo frumentum et multiplicabo illud,/ et non imponam vobis famem./ 30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,/ ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus./ 31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,/ studiorumque non bonorum :/ et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra./ 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis :/ confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]\ 33 [Hæc dicit Dominus Deus :/ In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,/ et inhabitari fecero urbes,/ et instauravero ruinosa,/ 34 et terra deserta fuerit exculta,/ quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,/ 35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :/ et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt./ 36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,/ quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :/ ego Dominus locutus sim, et fecerim./ 37 Hæc dicit Dominus Deus :/ Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :/ multiplicabo eos sicut gregem hominum,/ 38 ut gregem sanctum,/ ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :/ sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :/ et scient quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT