Ezekiel 38

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo. Et dices ad eum : [Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal./ Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis :/ et educam te, et omnem exercitum tuum,/ equos et equites vestitos loricis universos,/ multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium./ Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis,/ omnes scutati et galeati./ Gomer et universa agmina ejus,/ domus Thogorma, latera aquilonis,/ et totum robur ejus, populique multi tecum./ Præpara et instrue te,/ et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te :/ et esto eis in præceptum./ Post dies multos visitaberis :/ in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio,/ et congregata est de populis multis ad montes Israël,/ qui fuerunt deserti jugiter :/ hæc de populis educta est,/ et habitabunt in ea confidenter universi./ Ascendens autem quasi tempestas venies,/ et quasi nubes, ut operias terram :/ tu et omnia agmina tua,/ et populi multi tecum.]\ 10 [Hæc dicit Dominus Deus :/ In die illa, ascendent sermones super cor tuum,/ et cogitabis cogitationem pessimam :/ 11 et dices : Ascendam ad terram absque muro :/ veniam ad quiescentes habitantesque secure :/ hi omnes habitant sine muro ;/ vectes et portæ non sunt eis :/ 12 ut diripias spolia, et invadas prædam ;/ ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti,/ et super populum qui est congregatus ex gentibus,/ qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ./ 13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis,/ et omnes leones ejus, dicent tibi :/ Numquid ad sumenda spolia tu venis ?/ ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam,/ ut tollas argentum et aurum,/ et auferas supellectilem atque substantiam,/ et diripias manubias infinitas./ 14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog :/ Hæc dicit Dominus Deus :/ Numquid non in die illo,/ cum habitaverit populus meus Israël confidenter,/ scies ?/ 15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis,/ tu et populi multi tecum,/ ascensores equorum universi :/ cœtus magnus, et exercitus vehemens./ 16 Et ascendes super populum meum Israël/ quasi nubes, ut operias terram./ In novissimis diebus eris,/ et adducam te super terram meam :/ ut sciant gentes me/ cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]\ 17 [Hæc dicit Dominus Deus :/ Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis/ in manu servorum meorum prophetarum Israël,/ qui prophetaverunt in diebus illorum temporum,/ ut adducerem te super eos./ 18 Et erit in die illa,/ in die adventus Gog super terram Israël,/ ait Dominus Deus,/ ascendet indignatio mea in furore meo./ 19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum,/ quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :/ 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris,/ et volucres cæli, et bestiæ agri,/ et omne reptile quod movetur super humum,/ cunctique homines qui sunt super faciem terræ :/ et subvertentur montes, et cadent sepes,/ et omnis murus corruet in terram./ 21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,/ ait Dominus Deus :/ gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur./ 22 Et judicabo eum peste, et sanguine,/ et imbre vehementi, et lapidibus immensis :/ ignem et sulphur pluam super eum,/ et super exercitum ejus,/ et super populos multos qui sunt cum eo./ 23 Et magnificabor, et sanctificabor,/ et notus ero in oculis multarum gentium :/ et scient quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT