Ezekiel 6

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos, et dices : [Montes Israël,/ audite verbum Domini Dei./ Hæc dicit Dominus Deus/ montibus et collibus,/ rupibus et vallibus :/ Ecce ego inducam super vos gladium,/ et disperdam excelsa vestra,/ et demoliar aras vestras,/ et confringentur simulacra vestra,/ et dejiciam interfectos vestros/ ante idola vestra :/ et dabo cadavera filiorum Israël/ ante faciem simulacrorum vestrorum,/ et dispergam ossa vestra/ circum aras vestras :/ in omnibus habitationibus vestris/ urbes desertæ erunt,/ et excelsa demolientur et dissipabuntur :/ et interibunt aræ vestræ, et confringentur,/ et cessabunt idola vestra,/ et conterentur delubra vestra,/ et delebuntur opera vestra :/ et cadet interfectus in medio vestri,/ et scietis quia ego sum Dominus./ Et relinquam in vobis eos/ qui fugerint gladium in gentibus,/ cum dispersero vos in terris :/ et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus/ ad quas captivi ducti sunt :/ quia contrivi cor eorum/ fornicans et recedens a me,/ et oculos eorum fornicantes post idola sua :/ et displicebunt sibimet super malis/ quæ fecerunt in universis abominationibus suis./ 10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,/ ut facerem eis malum hoc./ 11 Hæc dicit Dominus Deus :/ Percute manum tuam/ et allide pedem tuum,/ et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël :/ quia gladio, fame et peste ruituri sunt./ 12 Qui longe est, peste morietur :/ qui autem prope, gladio corruet :/ et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :/ et complebo indignationem meam in eis./ 13 Et scietis quia ego Dominus,/ cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum,/ in circuitu ararum vestrarum,/ in omni colle excelso,/ et in cunctis summitatibus montium,/ et subtus omne lignum nemorosum,/ et subtus universam quercum frondosam,/ locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis./ 14 Et extendam manum meam super eos :/ et faciam terram desolatam et destitutam,/ a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum :/ et scient quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT