Ezekiel 7

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terræ./ 3Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te :/ et judicabo te juxta vias tuas,/ et ponam contra te omnes abominationes tuas./ 4Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor :/ sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt,/ et scietis quia ego Dominus./ 5Hæc dicit Dominus Deus :/ Afflictio una, afflictio ecce venit./ 6Finis venit, venit finis :/ evigilavit adversum te, ecce venit./ 7Venit contritio super te, qui habitas in terra :/ venit tempus, prope est dies occisionis,/ et non gloriæ montium./ 8Nunc de propinquo effundam iram meam super te,/ et complebo furorem meum in te :/ et judicabo te juxta vias tuas,/ et imponam tibi omnia scelera tua,/ 9et non parcet oculus meus,/ nec miserebor :/ sed vias tuas imponam tibi,/ et abominationes tuæ in medio tui erunt,/ et scietis quia ego sum Dominus percutiens./ 10Ecce dies, ecce venit :/ egressa est contritio,/ floruit virga, germinavit superbia,/ 11iniquitas surrexit in virga impietatis :/ non ex eis, et non ex populo,/ neque ex sonitu eorum :/ et non erit requies in eis./ 12Venit tempus, appropinquavit dies :/ qui emit, non lætetur,/ et qui vendit, non lugeat :/ quia ira super omnem populum ejus./ 13Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur :/ et adhuc in viventibus vita eorum :/ visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur,/ et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.]\ 14[Canite tuba, præparentur omnes :/ et non est qui vadat ad prælium :/ ira enim mea super universum populum ejus./ 15Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus :/ qui in agro est, gladio morietur,/ et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur./ 16Et salvabuntur qui fugerint ex eis :/ et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi,/ unusquisque in iniquitate sua./ 17Omnes manus dissolventur,/ et omnia genua fluent aquis./ 18Et accingent se ciliciis,/ et operiet eos formido :/ et in omni facie confusio,/ et in universis capitibus eorum calvitium./ 19Argentum eorum foras projicietur,/ et aurum eorum in sterquilinium erit :/ argentum eorum et aurum eorum/ non valebit liberare eos in die furoris Domini :/ animam suam non saturabunt,/ et ventres eorum non implebuntur,/ quia scandalum iniquitatis eorum factum est./ 20Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt,/ et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo :/ propter hoc dedi eis illud in immunditiam./ 21Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum,/ et impiis terræ in prædam,/ et contaminabunt illud./ 22Et avertam faciem meam ab eis,/ et violabunt arcanum meum :/ et introibunt in illud emissarii,/ et contaminabunt illud./ 23Fac conclusionem,/ quoniam terra plena est judicio sanguinum,/ et civitas plena iniquitate./ 24Et adducam pessimos de gentibus,/ et possidebunt domos eorum :/ et quiescere faciam superbiam potentium,/ et possidebunt sanctuaria eorum./ 25Angustia superveniente, requirent pacem,/ et non erit./ 26Conturbatio super conturbationem veniet,/ et auditus super auditum :/ et quærent visionem de propheta,/ et lex peribit a sacerdote,/ et consilium a senioribus./ 27Rex lugebit, et princeps induetur mœrore,/ et manus populi terræ conturbabuntur :/ secundum viam eorum faciam eis,/ et secundum judicia eorum judicabo eos,/ et scient quia ego Dominus.]
Copyright information for VulgCT