Ezra 2

1Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. 2Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël : 3filii Pharos duo millia centum septuaginta duo. 4Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo. 5Filii Area, septingenti septuaginta quinque. 6Filii Phahath Moab, filiorum Josue : Joab, duo millia octingenti duodecim. 7Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor. 8Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque. 9Filii Zachai, septingenti sexaginta. 10Filii Bani, sexcenti quadraginta duo. 11Filii Bebai, sexcenti viginti tres. 12Filii Azgad, mille ducenti viginti duo. 13Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex. 14Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex. 15Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor. 16Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo. 17Filii Besai, trecenti viginti tres. 18Filii Jora, centum duodecim. 19Filii Hasum, ducenti viginti tres. 20Filii Gebbar, nonaginta quinque. 21Filii Bethlehem, centum viginti tres. 22Viri Netupha, quinquaginta sex. 23Viri Anathoth, centum viginti octo. 24Filii Azmaveth, quadraginta duo. 25Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. 26Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. 27Viri Machmas, centum viginti duo. 28Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres. 29Filii Nebo, quinquaginta duo. 30Filii Megbis, centum quinquaginta sex. 31Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 32Filii Harim, trecenti viginti. 33Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque. 34Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 35Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.\ 36Sacerdotes : filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 37Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 38Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem. 39Filii Harim, mille decem et septem. 40Levitæ : filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor. 41Cantores : filii Asaph, centum viginti octo. 42Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem.\ 43Nathinæi : filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 45filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia, 48filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49filii Aza, filii Phasea, filii Besee, 50filii Asena, filii Munim, filii Nephusim, 51filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 52filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa, 53filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54filii Nasia, filii Hatipha, 55filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, 56filii Jala, filii Dercon, filii Geddel, 57filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami : 58omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.\ 59Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent. 60Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.\ 61Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum : 62hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. 63Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.\ 64Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta : 65exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. 66Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, 67cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. 68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. 69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. 70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.
Copyright information for VulgCT