Galatians 5

State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur. Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ? persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.\ 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini. 16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Copyright information for VulgCT