Genesis 20

Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris. Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum. Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ? nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. 10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ? 11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam : 12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. 13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam, 15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. 16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam. 17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt : 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Copyright information for VulgCT