Habakkuk 1

Onus quod vidit Habacuc propheta.\ [Usquequo, Domine, clamabo,/ et non exaudies ?/ vociferabor ad te, vim patiens,/ et non salvabis ?/ Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem,/ videre prædam et injustitiam contra me ?/ Et factum est judicium, et contradictio potentior./ Propter hoc lacerata est lex,/ et non pervenit usque ad finem judicium ;/ quia impius prævalet adversus justum,/ propterea egreditur judicium perversum./ Aspicite in gentibus, et videte ;/ admiramini, et obstupescite :/ quia opus factum est in diebus vestris,/ quod nemo credet cum narrabitur./ Quia ecce ego suscitabo Chaldæos,/ gentem amaram et velocem,/ ambulantem super latitudinem terræ,/ ut possideat tabernacula non sua./ Horribilis et terribilis est :/ ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur./ Leviores pardis equi ejus,/ et velociores lupis vespertinis :/ et diffundentur equites ejus :/ equites namque ejus de longe venient ;/ volabunt quasi aquila festinans ad comedendum./ Omnes ad prædam venient,/ facies eorum ventus urens ;/ et congregabit quasi arenam captivitatem./ 10 Et ipse de regibus triumphabit,/ et tyranni ridiculi ejus erunt ;/ ipse super omnem munitionem ridebit,/ et comportabit aggerem, et capiet eam./ 11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet :/ hæc est fortitudo ejus dei sui.]\ 12 [Numquid non tu a principio,/ Domine, Deus meus, sancte meus,/ et non moriemur ?/ Domine, in judicium posuisti eum,/ et fortem, ut corriperes, fundasti eum./ 13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum,/ et respicere ad iniquitatem non poteris./ Quare respicis super iniqua agentes,/ et taces devorante impio justiorem se ?/ 14 Et facies homines quasi pisces maris,/ et quasi reptile non habens principem./ 15 Totum in hamo sublevavit,/ traxit illud in sagena sua,/ et congregavit in rete suum./ Super hoc lætabitur, et exsultabit./ 16 Propterea immolabit sagenæ suæ,/ et sacrificabit reti suo,/ quia in ipsis incrassata est pars ejus,/ et cibus ejus electus./ 17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam,/ et semper interficere gentes non parcet.]
Copyright information for VulgCT